- LUPARII
- LUPARIIGall. Louvetiers, in Gallia inprimis appellati, qui lupos ex instituto, vel ex officio insectabantur ac venabantur. Cum enim, Septenttionalium gentium crebris incursibus, magna vastitas regno illata esset, tantopere hae ferae multiplicatae sunt, ut publicis Regum Edictis in eos populum armari semel atque iterum esset necesse. Nam praeter quod habetur in L. Burgund. tit. 46. ita Capitulare de Villis, c. 69. De lupis omni tempore nobis annuntient, quantos unusquisque comprehenderit et ipsas pelles nobis praesentare faciant: et in mense Maio illos lupellos perquirant et comprehendant tam cum pulvere et hamis, quam cum fossis et canibus et Capitulare 2. Anni 813. c. 8. Ut Vicarit Luparios habeant unusquisque in suo ministerio duos — et ipsae pelles luporum ad nostrum opus dentur, vide infra Lupina Pellis. Sed et proposita iis praemia, a quibus caperentur, docet ex Computo Ballivorum Franciae C. du Fresne. Instituti dein Luparii, in singulis forestis: sed maxime in singulis provinciis; quibus praeest Magnus Franciae Luparius, le grand Louvetier de France, quâ dignitate cohonestari Magnates solent, ut Lupariorum in provinciis Viri etiam nobiles: Vide de Lupariorum officio et iuribus Consuetudinem Hannon. c. 99. De Lupis in Anglia. ab Edgaro Rege ita deletis, ut plane nulli ab eo tempore in illo regno appareant, diximus alibi. Ethelstano Regi id videtur adscribere Historia fundationis Hospitalis S. Leonardi, infra civ. Eboracensem Monastic. Anglic. tom. II. p. 368. Exstitisse tamem lupos in Anglia, etiam longe post Edgarum, ex LL. Henr. I. Regis art. 90. arguit praefatus C. du Fresne, quem vide hanc in rem, in Gloss. ut et infra, in voce Lupus, aliquid etiam ubi de Venatione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.